[275] EPISTOLA LXXV.

Doctissimo Humanissimoque Viro

ADRIANO BURCHIO,

Amico singulari.

Lugdunum Batav.

THEODORUS CANTERUS ADRIANO BURCHIO S. Duplici nomine, Vir Doctissime pariter ac humanissime, gratissimae mihi literae tuae, tum quod iis ad scribendi officium praeter omnem expectationem ultra provocaveris, tum quod plurimarum rerum, quae illic gerantur, certiorem feceris. Molestam tibi hanc moram esse, facile, etiam te tacente, ex meipso conjecturam facio: quis enim sanae mentis hunc Reip. statum non moleste ferat, ubi homines probi tranquillitatisque publicae studiosissimi, indicta causa, partim exulare, partim delitescere coguntur. Sed cum poëta dicere poteris, Habeo, quibus me soler elementis. Cum enim memoria recolis, quotusquisque de Romana Rep. optime & praeclarissime meritus, non ad extremum, quorundam invidia, quorum infinita supersunt exempla, aut vita, aut exitio multatus fuerit. Et quam multis persecutionibus, damnisque primitivae Ecclesiae Proceres, ab Arrianis, affecti fuerint, facile animadvertis, novi nihil quod prioribus seculis inauditum fuerit, accidere. Quare aequissimo animo hanc moram feras oportet, dabit enim DEUS OPT. MAX. his quoque finem. Plura non addam, ne sus Minervam. Nos hic in eodem adhuc luto haeremus, videntur tamen omnia ad mutationem tendere, nam qui ad clavum sedent, indies se magis magisque exosos reddunt, & quantum conjectura assequi possum, nollent factum, ut cum Comico loquar, sed quod factum est retractare non audent, verentur enim ac metuunt, ne alta mente repostum, ut poëta ait, maneat. Regina etiam serio, ut videtur, negotium pacis urgere videtur, &, ut spero, ad felicem & optatum exitum perducet. Carmen illud NANSII, sane doctum & elegans a te missum, tam nobis gratum, quam quod gratissimum. Utinam alia etiam, quae parata habet, lucem adspicere permittat. Constantinum VULCANII brevi proditurum gaudeo, ejus enim videndi & legendi magno teneor desiderio. Apulei etiam Philosophiae ab eodem perpolita, haveo videre; quare hominem urgeas interdum velim, ut utrumque opus matures, & eum meo nomine quam officiosissime salutes, velim. Miror equidem quod longo tempore nihil literarum a COLVIO acceperim, si tamen publicis commodis inservit, facile hanc culpam condono. His Vale Amicorum Optime, & uxori lectissimae feminae salutem a me dicito, meque tui amantissimum amare perge. Si interdum ad me scripseris, pergratum erit, & si qua in re tibi opera mea prodesse potero, promptum & paratum invenies. Iterum Vale, & quam officiosissime meo nomine salutes velim fratrem tuum D. Decanum, nec non & D. NANSIUM, LIPSIUM, COLVIUM, & omnes communes amicos, Raptim Ultrajecti IX. Ianuarii.